Le Selve/Ambra (lat.)

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Ambra (lat.)

../Ambra ../Baliatico IncludiIntestazione 7 ottobre 2016 75% Da definire

Angelo Poliziano - Le Selve (1902)
Traduzione dal latino di Luigi Grilli
Ambra (lat.)
Ambra Baliatico

[p. 95 modifica]

III.


AMBRA


[p. 95 modifica]

Spicea si Cereris templo suspensa corona
Donum erat agricolae quondam; si vinitor uvam
Seposuit Bromio, quoties praedivite cornu
Copia se fudit; placidam si lacte recenti
Pastores sparsere Palem, spumantia postquam5
Complerant olidam supra caput ubera mulctram;

[p. 96 modifica]

Primitias et quisque sui fert muneris auctor;
Cur ego non vocem hanc, aut si quid spiritus olim
Concipit egregium, si quid mens ardua conscit
Rarum insigne sibi, si quo se murmure jactat10
Lingua potens, cur non totum in praeconia solvam
Maeonidae magni, cujus de gurgite vivo
Combibit arcanos vatum omnis turba furores?
Utque laboriferi ferrum lapis Herculis alte
Erigit, et longos chalybum procul implicai orbes15
Vimque suam aspirat cunctis; ita prorsus ab uno
Impetus ille sacer vatum dependet Homero.
Ille Jovis mensae accumbens, dat pocula nobis

[p. 97 modifica]

Iliaca porrecta manu, quae triste repellant
Annorum senium vitamque in saecla propagent.20
Ille deûm vultus, ille ardua semina laudum
Ostentat populis, ac mentis praepete nisu
Pervolitat chaos immensum coelum aequora terras,
Vimque omnem exsinuat rerum, vocesque refundit
Quas fera quas volucris quas venti atque aetheris ignes25
Quas maria atque amnes quas dîque hominesque loquantur.
Quin, nudam virtutetn ipsam complexus, honores
Fastidit vanos, et ineptae praemia famae
Despicit exemptus vulgo; ac jam monte potitus,

[p. 98 modifica]

Ridet anhelantem dura ad fastigia turbam.30
Vos, age nunc, tanti, precor, incunabula vatis
Divinosque ortus, Clio, dictate canenti:
Muneris hoc vestri; longis siquidem obsita saeclis
Fama tacet, centumque deae premit ora vetustas.
Iverat Aethiopum solitas invisere mensas35
Oceanumque senem et foecundae Tethyos antra
Juppiter, aetnaeoque manum exarmaverat igni
Contentus scaeptris: frontem tranquilla serenat
Majestas, sanctoque nitet pax aurea vultu;
Nimbi hyemes tonitrusque procul; regem omne deorum40
Concilium, facie cultuque insigne, sequuntur.

[p. 99 modifica]

Bistoniis Mars instat equis; in jungis olores,
Phoebe, therapnaeos: getica Mars fulgurat hasta;
Contendis tu, Phoebe, fides, arcusque retendis.
Lyncas agit Bromius; pavos Saturnia pictos;45
Tardos Luna boves, annosas Delia cervas;
Grypas hyperboreos Nemesis; Cytherea columbas.
Fert pedibus pinnas puer arcas, crine galerum,
Et chelyn incurvam atque incurvam sustinet harpen,
Paciferaque duos virga discriminat angues;50
Coryton puer idalius calaniosque facemque,
Alcides clavam et nemaei vellera monstri,
Tartaream Pallas galeam et Phorcynida gestat.

[p. 100 modifica]

Concordes gemino radiantur Castoris astro;
Claviger in semet redeuntem computat annum55
Jam dextra deus. At Saturnum lanea compes
Mulcibero jubet ire parem; nec dextra, Prometheu,
Non tua caucaseae meminit ferrata catenae.
Arma deos sua quemque decent. Nec segnius alti
Numina conveniunt pelagi: rex ipse biformes60
Arduus urget equos, saevoque tridente minatur
Euroque boreaeque, et vultu temperai Austros;
Solus equo Zephyrus tremulis persultat in undis,
Ipse sinu facilem molli fovet Amphytriten.

[p. 101 modifica]

Ludunt Nereidum simplex chorus: illa sororem65
Provocat et blando certat superare natatu;
Haec junctum delphina regit; premit illa leonem;
Trux vehit hanc aries; olido sedet illa juvenco;
Insultant aliae monstris quae plurima vastus
Subluit Oceanns scopulis, horrentia cete,70
Ballaenam pistrimque et physetera marinos
(Siqua fides vero est) efflantem ad sidera fluctus;
Quasdam et semiferi dorso Tritones amico
Excipiunt bifidaeque ligant curvamine caudae,
Et nunc tortilibus permulcent aequora conchis,75
Dulcia nunc flexis cervicibus oscula captant.

[p. 102 modifica]

It Phorcus pater; it Glaucus, longamque per undas
Canitiem trahit et nymphis luctantibus instat.
Inousque puer, glauca cum matre, repulsas
Nunc subter lascivit aquas, nunc improbus extat80
Pube tenus, conchasque et rubra corallia vellit.
Tu quoque non dubio frontem laxare severam
Tandem ausus risu, Proteu. Verum una peremptum
Plorat adhuc natum Thetis: et crudelia divûm
Numina crudeles Parcas miseranda lacessit;85
Ac precibus mixtas obliquans saeva querelas,
Exitiique reum citat, et convitia fundit.
Tum, vix passa thoro primos accunibere divûm,

[p. 103 modifica]

Procurrit turbata comas et pectore nudo
(Sic dolor ille monet); laevaque amplexa verendi90
Genua Jovis, dextraque attentans supplice barbam,
Talibus affata est:
“O qui stellantia nutu
Regna quatis, viden’ut magna de gente dearum
Sola ego perpetuo (quid enim mea vulnera celem?)
Tabescam luctu, vestrasque infesta profanem95
Has epulas? quodnam ob meritum, pater optime? Certe
Non ego vincla tibi, scis o scis ipse, parabam,
Magne sator; non corycio tua tela sub antro
Servabat Thetis anguipedi jurata Typhoeo.

[p. 104 modifica]

Nec nunc mortales thalamos humilemque maritum100
Conquerimur: fuerint Parcarum vellera justis
Invida connubiis; liceat timuisse Tonanti.
Quamquam o!... sed taceo. Cur autem, summe deorum,
Cur meus Aeacides latoia tela cruentat,
Te minor? Anne etiam sobolem damnavimus ipsae105
Aut faciem, Titani, tuam? sed vertite, quaeso,
Me quoque jamdudum in silicem, nec marmora solum
Tristibus aeternum lachrymis sipyleia manent.
Hos certe ingrato cineri mutisque sepulchris,
Quando aliud quid sit, genitrix persolvat honores;110

[p. 105 modifica]

Si neque perpetuae saltem illum munere laudis
Dignaris, pater, et Lethen parva accolet umbra.„
Talia verba refert; genibusque affixa Tonantis
Haeret, inexhaustum lachrymans sparsisque capillis.
Jamque deos omnes dictis et imagine moesta115
Flexerat. Invidiam sensit, vultusque retorsit
Ad Venerem Phoebus. Tum divam, pauca moratus,
Sublevat omnipotens, verbisque ita mulcet amicis:
“Ne crede aeterno incisas adamante revelli
Posse deûm leges: stant omne immota per aevum120
Quae triplices nevere colus. Nec funera nati

[p. 106 modifica]

Flet Thetis una sui: communes desine casus
Adnumerare tibi; ac totam hanc circumspice turbam;
Scilicet invenies consortes undique luctus,
Me quoque in his; siquidem transegit opuntia cuspis125
Ductorem Lyciae, et moribundum in pulvere mersit.
Nec tu digna tamen (fateor), ni fata repugnent,
Quae tam saeva gemas, quae mortales hymenaeos,
Nerei, pertuleris: nec solus Apollinis arcus
Pignora divarum phrygiis tamen obruit arvis;130
Est etiam cui memnoniam Pallantias urnam
Imputet. Atque adeo tristes ut pectore curas

[p. 107 modifica]

Excutias animumque leves, reddetur Achilli
Ingens tantorum pretium (mihi crede) laborum.
Nam neque cerbereos rictus nec Erynnidas atris135
Anguibus implicitas inamoenaque Tartara passus,
Elysium tenet: hìc magna venerabilis umbra
Mutatis pulchram auspiciis sibi Colchida junget,
Solis et Oceani volventi progener aevo.
Utque Rhodos Solem, Venerem Paphos atque Cythera,140
Junonemque Samos, Cereremque typhoias Aetne,
Me mea Creta colit; sic nato candida Leuce,
Leuce quae scythicis procul insula personal undis,
Templa tuo ponet: nautis hìc ille sub alto

[p. 108 modifica]

Fata canet luco venturae nuntia sortis.145
Adde quod et pulchro tradetur pulchra marito
Tyndaris Aeacidae, stellis fulgentibus ardens,
Meque dabit socerum: thalamis en sternuit istis
Pulcher Hymen, gratasque vices sortita Voluptas
Jam nunc dividuos juveni despondet amores.150
Utque tuos artus nunc dulci Gratta nodo
Nunc Paphie roseis nectit, Vulcane, lacertis,
Sic illum formosa Helene formosa Cytaeis
Auferet alternum, et lentus festa otia ducet.
Famaque (ne dubita) centeno gutture vestros155

[p. 109 modifica]

Indefessa canet coeloque aequabit honores:
Audiet hos et quem torrenti flammeus astro
Carcinus aestiferis late dispescit arenis,
Et quos herculeae summorunt orbe columnae,
Atque hominum primi Blemyae, quosque altior axis160
Cogit hyperboreos subter durare triones.
Nulla virûm gens, nulla dies, nusquam ulla tacebit
Posteritas, nulla teget invida nube vetustas.
Quippe deûm sancta nascetur origine vates,
Qui lucem aeternam factis immanibus addat,165
Qui regum fera bella tonet grandique tremendas

[p. 110 modifica]

Obruat ore tubas, cujus vocalia Siren
Pectora et aonidum miretur prima sororum:
Ille tuum, Theti, Pelidem venientibus annis
Dedet honoratum, serisque nepotibus unum170
Thessalus exemplum virtutis habebitur heros.
Quondam etiam nostro juvenis de sanguine cretus,
Dux bello invictus, Gangen domiturus et Indos
Atque samiramias fracturus cuspide turres,
Felicem tanto praecone vocabit Achillem.175
Et dubitabis adhuc obductae nubila frontis
Atque importurias euris mandare querelas?
Quin audes laxare animum, vultusque priores

[p. 111 modifica]

Induis, et laetis hilarem te coetibus infers?„
Dixerat. Illa oculis jamdudum absterserat imbrem180
Laeta omnem, aetherio grates agit inde Tonanti;
Instauratque comas, cultusque habitusque decoros
Accipit. Hìc divam glaucarum tota sororum
Circumfusa cohors studio excolit; ipsa sibi ostat
Sedulitas: pars multifidi discrimine dentis185
Caesariem comit, molli pars colligit auro
Effusam, pars fingit acu crinemque lapillis
Spargit hydaspeis, hae baccas auribus addunt
Restituuntque sinus, illa aurea cingula donat,

[p. 112 modifica]

Donat erythraeis haec plena monilia conchis.190
Laetantur Nereusque pater grandaevaque Doris.
Continuo redit ille decor, suffusaque pulchris
Fax radiat tranquilla genis; procul exsulat omnis
Tristitia, insuetam tentant nova gaudia mentem.
Haud aliter verno cum pulsa rasaria nimbo195
Frondentis rutilum virgae spoliantur honorem,
Defluit espirans dominae cruor, ictaque lapsis
Commoritur foliis halantum gratia florum;
Ast ubi mox clarum jubar aureus exseruit sol,
Augescunt recidiva novis tum germina truncis,200
Laetaque nativas ostentat purpura gemmas.

[p. 113 modifica]

Jamque implere fidem divini coeperat oris
Aeacides, thalamo et templis et honoribus auctus;
Cum partum ingentem inemor extulit Ilithyia.
Hermaeo praetenta sinu fuit inclyta quondam205
Urbs toti praelata Asiae; boebeius illam
Conjugis extinctae monimentum nobile Theseus
Esse dedit Smyrnes, arcemque in monte locavit
Prospectantem undas semel et sua teda tuentem,
Quo flet moesta silex Niobe Niobesque sepulchrum.210
Hìc placido fluit amne Meles, auditque sub altis
Ipse tacens antris meditantes carmina cycnos.
Haec vatem eximium tellus (ita sancta vetustas

[p. 114 modifica]

Credit) haec illum dias in luminis oras
Prima tulit. Pater, aonii deus incola luci,215
Ductare assuetus thiasos sacrisque sororum
Responsare choris et par contendere Phoebo,
Furtivo pulchram implerat Critheida foetu.
Inde capax nato ingenium, largusque verendae
Scilicet haustus aquae: primo (si credimus) ille220
Vagitu horrisoni sternebat murmura ponti,
Pacabat ventos, mollibat corda ferarum,
Ipsa etiam lachrymas sipyleia fundere cautes
Destitit audito. Reptabat maximus infans
Fluminis in ripa; reptantem, mollibus ulnis225

[p. 115 modifica]

Nais arenivagum rapiebat saepe sub amnem
Ostensura patri, et rursum exponebat in ulva
Flore breves cinctum aut apio rorante capillos.
Vosque, eteocleae (ni mendax fama) sorores,
Misistis lectas Horarum a fonte corollas;230
Flavaque virgineam puero immulsisse papillam
Dicitur, actaeo ceu quondam, Pallas, Erechtheo.
Ipse, ut jam certo vestigia ponere nisu
Utque datum varia voces effingere lingua,
Gaudebat calamos hyblaeis jungere ceris,235
Dilectos Bromio calamos, gaudebat et uncam

[p. 116 modifica]

Ore inflare pio ac digitis percurrere loton.
Grande tamen calami reboant, grande tinca remugit
Tibia: saepe illum vicina Faunus in umbra
Demirans, aureis tacitus tendebat acutas,240
Et subito puerum Satyri cinxere theatro;
Cum Satyrisque ferae, sed quae nil triste minentur;
Cumque feris sylvae, sed quae alta cacumina motent,
Multifidaeque sacris adnutent legibus aurae.
Ipsi quin etiam riguo Pactolus et Hermus245
Certatim affluxere auro; jussosque tacere
Ripa ab utraque suos Maeander misit olores,
Maeander sibimet refluis saepe obvius undis,

[p. 117 modifica]

Maeander sub humum pudibundo flumine labens:
Quod puerum ignarus Carpon, dum ludit in unda,250
Delitias nati, mox natum merserat alveo
Infelix genitor; sed venti id crimen amantis.
Verum ubi primaevae dubio se flore juventae
Induit, ac plenis adolevit fortior annis,
Carmen amat, carmen (proh maxima numina vatum!)255
Carmen apollineo tantum modulabile plectro,
Carmen caucaseas silices cautemque sicanam
Quod trahat, et rigidi leges infringat Averni,
Exarmetque Jovis minitantem fulmine dextram.

[p. 118 modifica]

Jamque insana sacrum vis insertusque medullis260
Exstimulat vaiam Aeacides, jam parturit altum
Mons opus, et magnis animosa accingitur ausis.
Ille tamen quaenam ora sui quis vultus Achilli
Quive oculi, quantus maternis fulgeret armis,
Scire avet (ah nimius voti!); violentaque fundens265
Murmura, terribilem tumulo ciet improbus umbram.
Continuo sigeus apex concussus in aequor
Procumbit, raucumque gemit rhaeteia contra
Littora; et effusis tremit ardua fontibus Ide;
Semiustumque cavo Xanthus crinem abdidit antro.270
Ecce tuens torvum, nec vati impune videndus,

[p. 119 modifica]

Phthius honoratis heros adstabat in armis;
Qualis peliaca Teucros obtriverat hasta,
Priamiden versa a Danais dum quaereret ira
Ultor, et heu fluviis miseros campisque fugaret,275
Flammeus ignescit thorax; auroque minatur
Terrifico radiatus apex; in nubila surgit
Fraxinus, et longa rursum Hectora vulnerat umbra:
Ipse ardens clypeo ostentat terramque, fretumque,
Atque indefessum solem, solisque sororem280
Jam plenam, et tacito volventia sidera mundo.
Ergo his defixus vates, dum singula visu

[p. 120 modifica]

Esplorat miser incauto, dum lumina figit,
Lumina nox pepulit; tum vero exterritus haesit,
Voxque repressa metu, et gelidos tremor impulit artus.285
At juvenem sacer aonium miseratus Achilles,
(Quandoquidem, Saturne, tuas inflectere leges,
Haud licitum cuiquam), clypeo excipit, oraque jungens
Inspuit augurium; baculum dat deinde potentem
Tiresiae magni, qui quondam Pallada nudam290
Vidit, et hoc raptam pensavit munere lucem,
Suetus inoffensos baculo duce tendere gressus.
Nec deest ipse sibi; quin sacro instincta furore

[p. 121 modifica]

Ora movet, tantique parat solatia damni.
Aeaciden tamen, Aeaciden coelo aequat et astris,295
Aeaciden famae levat arduns alne curru,
Unum Dardanidis unum componit Achivis
Aeaciden, unum ante omneis miratur amatque.
Ac primum irarum causas trepidique tumultus
Expedit; utque luem neglecta induxerit aegris300
Relligio populis; ut regem irritet amantem
Thestorides; ut acerba fremens, vix temperet ipso
Ense puer Thetidis, vix magni sanguine Atridae
Abstineat, Divae admonitu; quae jurgia contra

[p. 122 modifica]

Dux ferat incensus dictis; quo vulnera Nestor305
Melle riget; quantum amisso dux frendeat alter
Munere; quos nato genitrix exoret honores;
Quid doleat Juno; coelo quid portet ab alto
Insidiosa quies; quae rex obliquet inertis
Tentamenta fugae; faciat laërtius heros310
Quantum operae pretium, cum dulcibus aspera miscet,
Cum vaga clamosae reprimit convicia linguae,
Cum suadet durent castris, praesagaque monstrat
Fata deûm, memorat platanum infantesque volucres

[p. 123 modifica]

Cum matre absumptas versumque in saxa draconem;315
Quo pylius fremat ore senex, ut pacta fidemque
Deploret dextrasque datas, ut fulmina narret
Missa polo, ac pretium ostendet victoribus urbem;
Quae facies Danaûm, cum sese in munia Martis
Accingunt, quantum dux ore et pectore et armis320
Emineat. Tum Pieridas, sua numina, rursum
Consulit; hectoreasque agamemnoniasque phalanges
Enumerans, ipsos icto mox foedere amantes
Committit, victumque rapit phryga nubibus atris,
Victorem Atriden nec opino vulnerat arcu.325

[p. 124 modifica]

Tum pugnam instaurans toto dat funera campo,
Haud dubitans alta Tydiden strage cruentum
Dardanio lycioque duci totidemque repente
Objectare deis, Glauci post munere pulchro
Insignem auratis ostentaturus in armis.330
Quid nunc sidonio tentata in Pallada peplo,
Quid memorem lachrimas thebaeae conjugis, et te,
Parve puer, cristas et cassidis aera timentem?
Teque, heros, longe gradientem et torva tuentem,
Quassantemque procul metuendam cuspidis umbram,335
Atque ausum corde impavido solum Hectora contra

[p. 125 modifica]

Stare diu? quid te populorum fata duorum
Lancibus aequantem imparibus, rex magne deorum,
Aut miseros tonitru Danaos et lampade saeva
Terrentem? quid te vallo castrisque minantem,340
Priamide armipotens? His rursum adjungitur ardens
Heu precibus nihil et donis inflexus Achilles;
Exceptusque Dolon; et somno proditus heros
Othrysius, tacitaque aversi nocte jugales
Qui superent candore nives qui cursibus aequent345
Flamina; mox ipsi ferro telisque repulsi
Ductores Danaûm; clypeoque interritus Ajax,

[p. 126 modifica]

Tutari sociam classem iliacumque paratus
Ductorem et ferrum et flammam exceptare Jovemque,
Quem caesto tamen idalio conjunxque sororque350
Implicat, et Somni facies mentita volucrem,
Dum pater aequoreus fessis aspirat Achivis.
Nec mora: peliacis cum longe horrendus in armis
Emicat, et nubem belli defensat Achivis
Actorides, ac sanguineo Sarpedona campo355
Obruit, heu magni prolem Jovis; inde secundis
Elatus rerum, Balium Xantumque jugales,
Quos Zephyro peperit geminos Harpyia Podarge,
Et te captivo funalem, Pedase, collo

[p. 127 modifica]

Igneus exstimulat, scaeaeque in limine portae360
Concidit ac tanti nimiuin securus amici.
Nam quid Panthoideu foedantem sanguine crineis
Illos, proh dolor!, argentoque auroque micanteis,
Quid primos querar heroûm pro corpore functo
Certatim obnisos inter se haud cedere certos,365
Atque animavi exanimum funus super exalantes?
Ecce suum tandem cantor smyrnaeus Achillem
Suscitat, ardentem clypeo atque Hyperionis orbem
Orbe lacessentem pulchro et coelestibus armis,
Ingentique manu centaurica tela tenentem,370
Atque immortaleis adigentem in praelia bigas.
Hìc vero obversis victoria remigat alis,

[p. 128 modifica]

Dum rapit inferias dum curribus ille virisque
Atque armis et equis minitantem infestior implet
Xanthon et arsuras angustat caedibus undas.375
Vix ego nunc si mille sonent mea pectora linguis,
Voxque adamante rigens, atque indefessus anhelet
Spiritus infusum totos paeana per artus,
Bella deûm narrem, terram ipsam immane gementem,
Clangentemque polum, Martemque in jugera septem380
Porrectum multoque comas in pulvere mersum,
Aegidaque horrificam protectamque aegide pectus
Pallada nil magni metuentem fulmina patris,

[p. 129 modifica]

Imbellemque deum Venerem, et te Phoebe tridenti
Submittentem arcus, et te latonia virgo385
Jam pavidam ac vacua liquentem castra pharetra.
Nec si castalios ipsis a fontibns amnes
Hauriat os avidum, nec si pirenida lympham
Pimplaeosque bibat latices, aequare canendo
Hectora sanguineum violentumque ausit Achillem:390
Hectora pro patria charisque penatibus unum
Stantem animis contra, qualis draco pastus amaros
Per brumam succos venientem expectat iniquus
Pastorem, et tumido furiatus felle cruentum
Spectat, hians immane, cavoque advolvitur ingens;395

[p. 130 modifica]

Aeaciden autem caedem et crudele ferentem
Exitium, qualis vasti canis Orionis
Per noctem exercet radios saevumque minatur.
Jamque illum, ante oculos amborum ante ora parentum,
Raptatum haemonio circum sua moenia curru;400
Jam funus, Patrocle, tuum; Priamumque superbos
Porrectum ante pedes, atque auro supplice victum
Dixerat invictum juvenem, lamentaque saeva
Iliadum, moestosque rogos, cineremque sepultum:
Cum subito in soinnis Ithaci experientis imago405
Visa viro, sic ampla humeros sic pectora fundens,

[p. 131 modifica]

Sed letale gerens vulnus; namque inscia nati
Dextera quaesitum per caerula vasta parentem
Protinus aequoreae viroso trigonos ictu
Perculerat, sive ira deûm seu fata jubebant.410
Atque ait:
“O magnae qui princeps debita laudi
Praemia persolvis, qui lenta oblivia saeclis
Excutis et seros famam producis in annos,
Anne tot exhaustos nobis terraque marique
Lethaeo mersos fluvio patiêre labores?415
Nec sua reddetur virtuti gloria merces?
Namque licet virtus semel contenta quiescatFonte/commento: Barbèra, 1867,
Sola tamen justos virtus adsciscit honores,

[p. 132 modifica]

Solaque se merito laudum fulgore coronat;
Quinetiam ignaris praeferre tiepotibus optat420
Prima facem, ac monstrare viam quae tendat in altum
Culmen, et e celso scandenti porgere dextram.
Quem neque posteritas neque tangit fama superstes,
Nempe aliis exempla, sibi vitam, invidet amens.
Ergo sub iliacis tractantem praelia muris425
Grajus achilleis populus donaverit armis;
Tu vero emenso quae gessi plurima ponto
Quaeque tuli, nullo, vates, dignabere cantu,
Quem solum vocat iste labor, cui pectore pleno
Defluit ille meae felix opulentia linguae?430

[p. 133 modifica]

Incipe; namque adero, et praesens tua coepta juvabo.„
Haec ait; et pariter somnusque Ithacusque recessit.
Ille, novo rursus musarum percitus oestro,
Concinit abiegnae Danaos compagibus alvi
Occultos, et equi molem, fraudemque Sinonis,435
Indiciique metu praeclusum pollice fauces
Anticlon ortygiden; populataque Pergama flammis;
Disjectasque rates, patriumque a Pallade missum
Fulmen; Oilidenque ignes et sulfura fixo
Pectore proflantem; teque, importune Caphareu;440
Nec faciles Ciconas; fortunatosque ciborum

[p. 134 modifica]

Lotophagos; vinoque gravem cyclopa per antrum
Exporrectum ingens, humanaque frusta vomentem
Mixta mero; inque bovis constrictos tergore ventos;
Et lamium Antiphaten; et virgam et poetila Circes;445
Cimmerionque domos; Everridenque locutum
Vera senem; fusoque allectos sanguine maneis;
Et maris illecebras, vocemque tmpunc canorae
Virginis auditam, Scyllamque avidamque Charybdin;
Lampetienque patri violata armenta querentem;450
Immersosque undis socios, ipsumque natantent
Littus ad Ogygies et atlantidos antra Calypsûs;
Neptunumque iterum ventosque undasque cientem;

[p. 135 modifica]

Leucotheamque piam; corcyraeosque recessus
Hospitio faciles; subitumque in gurgite montem;455
Assertumque larem tandem, ultricesque sagittas.

Ergo tegunt geminae victricia tempora laurus
Vatis apollinei; geminis ergo arduus alis
Fugit humo, celsumque altis caput intulit astris,
Par superis ipsique Jovi, quo nulla rebellis460
Spicula livor agat, quo nulla aspiret iniquae
Tempestas foeda invidiae: sic eminet extra
Liber et innocuus, toto sic ille sereno

[p. 136 modifica]

Perfruitur gaudens; magni ceu purus Olympi
Supra imbres vertex et rauca tonitrua surgit,465
Despectatque procul ventorum praelia tutus.
Quo nunc divitias animosi carminis ore
Exsequar? haud illi plena se conferat urna
Hermus et aurata radians Pactolus arena
Et Tagus et Durius, latebris quodque eruit audax470
Dalmata, quodque procul Bessus rimatur et Astur,
Fusile callaica quodque in fornace liquescit,
Decolor in tato quodque invenit Indus Hydaspe,
Quemque Rhodos fulvis hausit de nubibus imbrem,
Quodque manu dea caeca tenet praedivite cornu.475

[p. 137 modifica]

Utque parens rerum fontes et flumina magnae
Suggerit Oceanus terrae, sic omnis ab istis
Docta per ora virûm decurrit gratia chartis;
Hinc fusa innumeris felix opulentia saeclis
Ditavit mentes, tacitoque infloruit aevo;480
Omnia ab his et in his sunt omnia, sive beati
Te decor eloquii seu rerum pondera tangunt.
Nam quae tam varium Memphitis stamen arundo
Separat, aut quae sic Babylonos texta potentis
Solicita pinguntur acu, quae tanta colorum485
Gloria cum pinnis zephyri rorantibus adsunt;

[p. 138 modifica]

Quantus honor vocum, quam multis dives abundat
Floribus, et claris augescit lingua figuris?
Sive libet tenui versum deducere filo,
Seu medium confine tenet, seu robore toto490
Fortior assurgit; seu vena paupere fertur
Aridius, celeri seu se brevis incitat alveo,
Gurgite seu pleno densisque opulentior undat
Vorticibus, sive humentes laeto ubere ripas
Daedala germinibus variat: majore nec unquam495
Sermo potens meminit se majestate loquentem.
Quod si facta virûm victuris condere chartis,
Flectere si mavis orando et fingere mentes,

[p. 139 modifica]

Hunc optato ducem: non causas doctius alter
Personamque locumque inodosque et tempus et arma500
Remque ipsam expediat, dum nime jactantior exit
Nunc contorta ruit nunc se facundia profert
Simplicior, varia nunc floret imagine rerum:
Dulcius eloquium nulli nec apertior unquam
Vis fandi fuit aut quae mentibus acrior instet;505
Indole quemque sua pingit, sua cuique decenter
Attribuit verba et mores; unumque tenorem
Semper amat, meminitque sui, scit et unde moveri
Et quo sit prodire tenus; fusumque gubernat

[p. 140 modifica]

Arte opus et mediis prima ac postrema revincit:510
Nunc teneras vocat ad lachrymas, nunc igneus iram
Suscitat; interdum retrahit, probat, arguit, urget;
Nunc nova suspendunt avidas miracula mentes,
Foeta bonis, ipsum utiliter celantia verum.
Quicquid honorato sapiens canit ore vetustas515
Doctaque multijugae post hunc divortia sectae,
Hinc haustum: sive infantis cunabula saecli,
Seu conspirantes pugnaci foedere causas
Discordemque fidem et genitalia semina rerum,
Seu potius mundi fines divûmque rotatas520

[p. 141 modifica]

Contemplere domos atque ohluctantia caelo
Sydera: quae magnum vis tanta Hyperionis orbem
Torqueat, exhaustam reparet quo fonte sororem,
Ausam fraternis mediam se opponere flammis
Et subitis violare diem lucemque tenebris;525
Conscia fatonim cum mens animaverit astra;
Unde tremat tellus, trifidane impulsa laboret
Cuspide Neptuni, caecis an terga cavernis
Subdat atrox Boreas nostrum erupturus in orbem:
Ventorum nunc ille vices nunc fulminis ortus530
Monstrat et elisis crepitantes nubibus auras;
Curque ruunt imbres, stibitus cur lumina fulgor

[p. 142 modifica]

Sic ferit ut medium credas discindere coelum:
Esse deum, mentem immensam, rerumque potentem,
Cunctaque complexum, stabili qui lege gubernet535
Naturam mundique vices, qui fata solutis
Subjuget arbitriis, qui temperet omnia solus;
Esse animos leti exsortes sed corpare claudi
Ceu tumulo, quos in varias tamen ire figuras
Hoc dictante docet tacitae dux ille cohortis,540
Ante ortus memor usque sui sibique ipse superstes:
Quin et praecelsa ratianem sistit in arce
Ceu dominam, tristes in pectore concitat iras,
Viscera degeneri damnata cupidine passus;

[p. 143 modifica]

Nec tacet unde aeger cruciat dolor, unde rebellem545
It furor in rabiem, cur pallent ora timentum
Genua tremunt stani corda gelu stant vertice crines:
Quae summi sit meta boni, quaeve orbita rectum
Signet iter, quo se confundat devius error,
Quot virtus fluat in rivos, quo cardine honestum550
Vertatur, rebus quantum Fortuna caducis
Praesit, ut humanos toleret mens cruda tumultus:
Quae cives mensura premat, quo robore leges
Firmentur, plus consilio res crescat an armis
Publica, quas belli tentet dux callidus artes:555
Quam vocum sii amica fides, quam magna gregandis

[p. 144 modifica]

Relligio numeris; quantis praesagia signis
Consultes, quantum succos rimata salubres
Ardua paeoniae valeat solertia dextrae.
Hinc et magniloquis voces crevere cothurnis;560
Hinc lasciva datos riserunt compita soccos;
Hinc hausisse jocos teneri creduntnr amores,
Quique astricta brevi claudunt epigrammata nodo.
Quin et apellaeos digitis animare colores
Monstrat; olympiaco quin is dedit ora Tonanti565
(Nec faber ille negat), dum m’gris mota laborant

[p. 145 modifica]

Cuncta superciliis, immortalesque sequuntur
Astra jubas, sancta dum majestate tremendum
Excipiunt magnoque assurgunt numina patri;
Heroûmque idem facies, et celsa potentum570
Ora deûm, variisque horrenda animalia formis,
Diversasque urbes positusque habitusque locorum
Innumeros, sensusque animorum, carmine pulchro,
Naturamque omnem, illa ipsa mirante, figurat.
Huic aras huic templa dedit veneranda vetustas,575
Hunc aere hunc saxo fulvoque colebat in auro;
Hunc unum auctorem teneris praefecerat annis,

[p. 146 modifica]

Rectoremque vagae moderatoremque juventae:
Hunc etiam leges vitae agnovere magistrum,
Omnis ab hoc docias sapientia fonte papyros580
Irrigat: hunc proprias olim gangetica tellus
Transtulit in voces: huius natalia septem
Quaeque sibi rapiunt studiis pugnacibus urbes:
Hunc et sithonii patientem jura flagelli
Asseruit patrio vindex Ptolomaeus ab amne:585
Hunc quoque captivo gemmatum clausit in auro
Rex Macedûm, mediis hunc consultabat in armis,
Hoc invitabat somnos, hinc crastina bella
Concipere huic partos suetus jactare triumphos.

[p. 147 modifica]

Et nos ergo illi grata pietate dicamus590
Hanc de pierio contextam flore coronam,
Quam mihi cajanas inter pulcherrima nymphas
Ambra dedit, patriae lectam de gramine ripae:
Ambra mei Laurentis amor; quam corniger Umbro
Umbro senex genuit, domino gratissimus Arno,595
Umbro suo tandem non erupturus ab alveo.
Quem super, aeternum staturae culmina villae
Erigis haudquaquam muris cessura cyclopum,
(Macte opibus, macte ingenio) mea gloria Laurens,
Gloria musarum Laurens, montesque propinquos600
Perfodis et longo suspensos excipis arcu,
Praegelidas ducturus aquas qua prata supinum

[p. 148 modifica]

Lata videt Podium, riguis uberrima lymphis
Aggere tuta novo piscosisque undique septa
Limitibus, per quae multo servante molosso605
Plena tarentinis succrescunt ubera vaccis;
Atque aliud nigris missum (quis credat?) ab Indis
Ruminat ignotas armentum discolor herbas:
At vituli tepidis clausi foenilibus intus
Expectant tota sugendas nocte parentes;610
Interea magnis lac densum bullit ahenis,
Brachiaque exsertus senior tunicataque pubes
Comprimit et longa siccandum ponit in umbra:
Utque piae pascuntur oves, ita vastus obeso

[p. 149 modifica]

Corpore sus calaber cavea stat clausus olenti,615
Atque aliam ex alia poscit grunnitibus escam:
Celtiber ecce sibi latebrosa cuniculus antra
Perforat; innumerus net serica vellera bombyx;
At vaga floriferos errant dispersa per hortos,
Multiforumque replent operosa examina suber:620
Et genus omne avium captivis instrepit alis;
Dumque antenorei volucris cristata Timavi
Parturit, et custos Capitolî gramina tondet,
Multa lacu se mersat anas, subitaque volantes
Nube diem fuscant Veneris tutela columbae.625

[p. 149 modifica]