De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XXI

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Caput XXI - Secunda epocha temporis obscuri, qua sub theocratia patrumpotestas clientelis aucta, et auctoritas divina ex parte heroibus adrogata

../Caput XX ../Caput XXII IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Caput XXI - Secunda epocha temporis obscuri, qua sub theocratia patrumpotestas clientelis aucta, et auctoritas divina ex parte heroibus adrogata
Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XX Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXII

[p. 450 modifica]

CAPUT XXI

SECUNDA EPOCHA TEMPORIS OBSCURI,
QUA SUB THEOCRATIA PATRUM POTESTAS CLIENTELIS
AUCTA, ET AUCTORITAS DIVINA EX PARTE
HEROIBUS ADROGATA

[1] Qui sub theocratia his moribus vivebant, cura non ut errones impii, qua pabulum paretur, eo vagi excurrerent, sed certis haererent sedibus — locis, nempe, quos auspicato cepissent, quos diximus esse lucos, — necessarium fuit ut antiquos saltus silvasque ad culturam redigerent. Cumque ignem invenissent, quem heroicum inventum cum Virgilio supra memoravimus, nemora incenderunt; cumque ferrum ad humanos usus, et praecipuum aratri fabricam, nondum nossent possentve, terram, igne subactam, duris lignis curvis, ea facilitate qua nunc etiam terras pluries aratro versas rustici solent, ararunt.

«Urbs» unde dicta? — Ignis, altera praecipua pars sacrorum —
«Aqua et ignis» pro «civitate».

[2] Unde «urbs» latinis dicta ab «urbo» sive «urvo», quod aratri curvaturam significat. Et ignis, ut magna occasio fundandae humanitatis, in altera sacrorum praecipua parte, praeter aquam, habitus est. Et «aqua et ignis» pro «civilis vitae communione» deinde romanis dicta mansere.

Ut religio virtutes humanas peperit: prudentiam, temperantiam,
fortitudinem, iustitiam — Quae prima in terris «iusta»?

[3] Igitur qui sub theocratia vivebant, ii soli temperati, qui uxores et certas et unas et perpetuas sibi habebant; ii prudentes, qui de caelo, quem deum putabant, id consilium, quod ipsis Ious, Numen, Fatum erat, in capiendis uxoribus, in deligendis sedibus, utrisque sibi certis, auspicia secuti sunt; ii fortes, qui agros domuere cultura, unde primi fortasse [p. 451 modifica] «domini» dicti; ii iusti, qui mortuos terrae redderent, a qua primum datos rebantur: quae prima «iustitia» in terris fuit, unde mansit «iusta persolvere» pro «sepelire». Atque has omnes virtutes pietate, quae eorum omnium et principium et finis erat, complectebantur.

«Fortus» qui? — «Vir fortis» pro «pudico».

[4] Igitur ii soli optimi, priscis «fortissimi» dicti, quibus idem «fortus» ut nunc nobis «bonus» significabat: et pudor latinis praecipua pars fortitudinis habita, ut Pamphilus terentianus:

Amavit; tum id clam; cavit, ne unquam infamiae
Ea res sibi esset, ut virum fortem decet1.

«Optimi» qui? Ἄριστοι unde? — Mars fortium character —
Prima fortium facinora.

[5] Qui latinis «optimi», graecis ἄριστοι appellati, ab Ἄρης, Mars, ex eodem fortitudinis fonte, ratione tamen diversa. Mars enim fortitudinis heroicus est character; unde postea belli divina mens, seu voluntas, seu fortuna, habita est, ut docent illae poeticae locutiones: «aequo, iniquo, dubio Marte pugnare» et «Mars communis». Sed Mars prior bello fuit, qui bellum invenit. Nam prima ἀρετή, seu virtus, seu fortitudo, fuit terras subigere; deinde successit subigere bello populos: prius pugnare pro aris et miseros ad eas confugientes a violentis protegere, quae mox dicemus prima in terris asyla fuisse; deinde pugnare pro patria: unde mansit id dictum: «pro aris focisque pugnare». Et quum fortitudo in terris extitit, vera virtus extitit, quae ad salutem, non ad perniciem, sit comparata.

Ἀρειοπάγος unde? Πηγή quid?

[6] Ab hac eadem origine est Ἀρειοπάγος, quem describunt quidem eruditi communiter vicum Athenarum, sed a [p. 452 modifica] templo Martis ibi sito sic dictum volunt. Rectius et simplicius ex nostris principiis dicamus ἀρειοπάγους vicos fortium fuisse, ex quibus Athenae, ut tradit graeca historia, coaluere, sic dictos a voce πηγή, quae, communis et graecis et latinis originis, signifícat latinis «fontem», graecis «collem», «saxum», «rupem», quod in montibus ut plurimum fontes nascantur. Itaque quod Iuvenalis2 Ἀρεοπάγους vertit «Martis curiamo, ibi πάγος, κατά λέξιν, sonet «curiam», non «collem», «saxum», «rupem», ut clarissimus Antonius Salvinus, mei honoris caussa, adversus Synopsim obiiciebat3, quia nostra philologiae principia nondum viderat, quae speramus, cum legerit, probaturum.

«Curia» unde? — Cures, sabinorum oppidum, quasi Quires: unde «quirites» — Hasta, heroicum teli genus, «quiris» dicta: unde «Quirinus».

[7] Namque hac ratione dicimus primos fuisse pagos, «curias» dictas; cuius vocis a maioribus gentibus romana historia repetit antiquitatem, quae narrat Romulum Urbem in tres curias divisisse. Et ex earum collectione gravis coniectura est, ut Cures, plurali numero, sabinorum oppidum, quod Dionysius «gentis caput» appellat, tanquam «quires» ab antiquo forsan monosyilabo «quir», dictas esse. Cuius civitatis optimates «quirites» dicti, quos a victis Curibus Romam importa vere romani: qui, quia hastis armarentur, quod teli genus heroicum diximus supra et infra dicemus, «quirim», hastam, pro «viro hastato» dixere. Quod paupertati linguae convenit, cum nos, in hac copia, ornatus caussa, dicamus «centum ductat hastas» pro «centum4 hastatos». Et sic a «quiri», hasta, Romulum «Quirinum» appellatum fuisse constet. [p. 453 modifica]

Iidem principio «quirites», «areopagitae», «curetes» —
Curetarum historia — Indidem «curetes» et «Latium».

[8] Itaque iidem fuere quirites, sive optimi sabinorum, ἀρειοπαγίται atheniensium et κυρῆτες cretensium, ex Ida, Phrygiae monte, oriundi, quos sic dictos putant ἀπὸ τῆς κουροτροφίας, eo quod Iovem puerum vagientem, inter ipsos absconditum, armorum strepitu celasse et aluisse narrentur, ex hac ipsa nostra temporis obscuri historia, qua optimi, auspiciorum benefício, a propudio nefario et impia inhumanitate in lucis latuisse narravimus. Ex qua origine «Latium» dictum docuimus.

Unde «curia»? «comitia curiata»?

[9] Et sic neque, ut Varro5, a «cura» dicta «curia» est, neque, ut alii volunt, a graeca voce κυρία; sed et vox graeca et latina ab aliqua origine communi, quae non alia fuerit quam «quir» et χείρ, derivetur. Et «fortis» ab hasta sabinis, a manu graecis dictus, quod fortis manu spectetur; et ut latinis «quirites» in concione, sive «patres hastati», ut de Germanis idem Tacitus narrat, ita graecis κυρία dicebatur et ipsa concio et concionis locus et sententia quae suffragiis vincit. Unde proverbium αὐτὴ κυρία, eadem plane significatione qua prima romanorum «comitia curiata», ex Pomponio et Budaeo, libro priore probavimus6.

Areopagi historia — Minervae mythologia.

[10] Cum tot his tantae antiquitatis rebus et illa quoque convenient: hos areopagos principio fuisse parvas optimatium respublicas, quas nos primas omnium in terris natas libro priore probavimus et latius demonstrabimus infra, quae ante Cecropis regnum peculiares habuere reges, ut tradit Pausanias7, reges nempe optimatium. Et tempia pagatim sacrata, et in quoquo peculiare quoddam numen coluisse: universos [p. 454 modifica] vero magno in honore habuisse Minervam, quam optimatium deam diximus; eique noctuam attribuisse, nocturnam avem, ab eo latendi pudore, quem experti fuerant omnis humanitatis esse principium. Areopagitas summam in cognoscendo et iudicando de caede severitatem, ut mos est in rebuspublicis optimatium, conservasse. In Areopago caedis reum Martem, iudicantibus duodecim diis, esse sex sententiis absolutum, et eam suffragiorum parilitatem «Minervae calculum» dictum: quod Minerva character sit optimatium in iudiciis; unde ei, ob id quoque, attributa noctua, quod areopagitae noctu iudicarent (quae dea Pallas quoque est, sive sapientia optimatium in bellis, uti Mars est rabies et furor armorum)8. Theseum ex bis martialium fortium virorum pagis composuisse Athenas, et fundatam libertatem bis optimatibus miscuisse, unde hic magnus Athenarum senatus erat. Laxato plebi ordine, ut solet ubi respublicae natura liberae sunt, Draconem, qui optimatium rempublicam meram restituere voluit, nam leges sanguine scripsisse dictus est, eum ordinem delevisse et ephetas creasse, qui de caede cognoscerent. Solonem restituisse, et magistratus spectatae virtutis in eum ordinem cooptari lege permisisse; et sic virtuti eum aperuisse ordinem, ut veram libertatem decebat.

Levitae hebraeorum optimates — Ex eadera origine respublica
optimatium, aristocratia, respublica levitarum.

[n] Ex eodem fortitudinis fonte, vocibus tamen diversis, levitae dicti ab [testo ebraico], «El», «fortis» («illi isti», «illae istae», «hi hae»), «Deus»: ex qua tribú sacerdotes erant, quibus decimae pendebantur, ex quibus Sanhedrim, seu magnum Concilium, maxima ex parte componebatur. In iis semper fuisse insigne virtutis specimen; ipsis res publicas demandari; ipsos in eius reipublicae motibus semper ad meliorem partem, ut optimates solent, accedere; tandem potentia praenimia degenerasse et occupasse rempublicam, ut optimates corrupti solent: [p. 455 modifica] qui haec cuncta cogitet, eos hebraeorum optimates fuisse affirmabit. Itaque ex eodem fortitudinis fonte, rationibus diversis, quod latinis dicitur «regnum optimatium», ex eodem graecis ἀριστοκρατία, hebraeis denique «respublica levitarum» erat.

Novi etymologici specimen — Eius promovendi ratio —
Clari viri Antonii Salvini elogium.

[12] Quapropter, non verborum origines nobis sunt praecipua disserendorum fundamenta, quod praestantissimus Salvinus non iniuria reprehendebat; sed rationes, quibus nostra dissertata nituntur, novas verborum origines — et longe alias ac quas grammatici, hactenus rationis expertes, memorant magis quam docent — aperiunt. Quin, si nostris principiis hanc temporis obscuri historiam triplici lingua eruditi urgeant, eadem numero ratione, qua eaedem in vita utiles sententiae aliter atque aliter pro diversitate linguarum in diversa proverbia abiere, novum etymologicum adornabunt, qui ex tenebris obrutae antiquitatis innumera, quae nunc vix, ac ne vix quidem quis cogitaverit, eruent in lucem. Haec diximus ut nostro Italiae ornamento, Antonio Salvino, responderemus. Nunc ad nostram historiam redeamus.

Cur «farre et vino litatum»? — «Confarreatio» —
«Farracia sacra».

[13] Optimi igitur. cum terras colere coepissent — qui mos diu mansit apud romanos, ut patricii agriculturam facerent (unde Fabii, Lentuli, Pisones, Scipiones a ruris vocabulis appellati, et Titus Quinctius ab aratro ad dictaturam vocatus est), et inter alias satis multas gentes agricolae nobilissimi habiti, — sementem frumenti, latinis «farris» dicti, fecere. Et quia ii in terris sacerdotes erant, ut latius infra dicemus, hinc mansit romanis ut sacerdotes farre et vino litarent et sacerdotum nuptiae confarreatione celebrarentur9, quas [p. 456 modifica] «farracia sacra»10 appellarunt, nec nisi e confarreatis nati flamines erant. Quem nuptiarum ritum aliarum gentium, et in primis anglorum, observant eruditi.

«Adorea» — «Adur».

[14] Et mansit quoque romanis mos ut fortibus bello viris certa farris mensura militari praemio daretur et «adorea» appellaretur gloria militaris: quod far ipsis «adur», sive ab eo primo silvarum incendio, sive quod tostum ederent, dicebatur11.

«Herus» unde? — «Hereditas» primitus quae dicta? —
Primum civilis potestatis rudimentum.

[15] Tandem ii agros, quos sibi colendos destinaverunt, modico aggere muniere, qui sunt «termini agris positi» quos dicit iurisconsultus. Atque ab eo quod intra eos terminos se continerent, et quasi iis terris haererent12, ut qui cum vaga multitudine errare nollent, hinc puto «heros» dictos ab «haerendo», quanquam postea «a» litera elisa sit, eadem significatione qua in rebuspublicis aristocraticis dicuntur «i Signori», et eorum ditionem dictam «hereditatem», ut significaret «Signoria». Quare, si advertas quae superius de liberrimo legandi in testamentis iure diximus, comperias in patrefamilias testamentum condente personam summae potestatis civilis inchoatam.

[16] Interea multitudo nefaria in insignem frequentiam aucta est, et frugis caritas infirmis industriam intendit, ut glandem tempore legerent, quam in hiemem asservarent. Sed violenti, ut solent, in ocio desides, ubi ipsos fames urgeret, lectas fruges ab infirmioribus rapiebant et obsistentes necabant, atque adeo iniuriis et caedibus grassabantur, et sic erant [p. 457 modifica] homines hominibus lupi. Quin, ut audaces solent, ausi quoque sunt de terrae cultis fructibus degustare, et, praedabundi, quos diximus aggeres, seu fines ab optimis impositos agris, superarunt: quibus fortissimi — qui, castitate veneris et diuturnis13 ruris operis, corpus et, per crebras cum feris pugnas ut suas sedes tuerentur, animum adversus terrores firmarunt — obviam ferociter facti, audaciam virtute superantes, ob suarum rerum tutelam, interfecerunt.

Sagminum historia.

[17] Forte aggeres sagminibus postea conseruere, ut nunc passim sepes videmus. Ac posteri putarunt et sagmina et aggeres caesorum violentorum sanguine consecratos.

Unde verbenae «sanctae»? «sancti» muri? «sanctae» leges? —
«Sacri» homines.

[18] Hinc verbenae, quae eaedem sunt ac sagmina, sanctitate donatae sunt: atque inde «sancta» moenia14, quo sensu «moenire» seu munire viam aggeres dicuntur. Idque est quod muri iure gentium «sancti» dicuntur — iure, inquam, harum gentium, nempe maiorum; — et «sanctae» leges, ab illa earum parte quae «sanctio» appellatur, quae poenas inrogat in transgressores. Atque ii primi «sacri» fuere, et coepit consecrationem mors consequi consecrati: unde fluxit in XII Tabulis caput illud De damno: «Qui frugem aratro quaesitam noctu secuerit vel paverit, Cereri sacer esto».

Legati «sancti» — Caduceus — Cur «sanctae» verbenae ex arce?

[19] Hinc legati latini has virgas gerebant, ut earum religio ipsos protegeret inter hostes; unde ab harum iure gentium legati sancti: ut ex eadem fortasse religione legati graeci ferebant κηρυκεία, qui latine «caducei» dicuntur. Hunc [p. 458 modifica] romani cepere morem, ut forsan hac herba arcem consererent, quo facerent, exemplo primorum aggerum, sanctiorem, et ex arce verbenas sumerent, quas ferrent inter hostes legati: quae sane herba nisi communiter sancta haberetur, qua ratione sanctum significare hostibus legatum posset non plane video. Neque prave eos existimasse crediderim, qui sanguineis his virgis parricidas caedi dixere15. Nam romanos eum morem a gentibus maioribus accepisse putarim, inter quas, cum omnis caedes parricidium esset, his virgis parricidam caedebant, ut significarent eum ab ipsis rebus, quibus fas erat homines vel ab hostibus protegi, dignum esse ut puniretur; et sic eo poenae genere parricidium inter omnes gentes abominandum nefas esse docebant.

Cur ex sagminibus ornatae arae?

[20] Hinc postremo «sagmina» dicta coniicio oleas, myrtos, lauros, quibus ornabant aras: quia primi terrarum aggeres, ut mox dicemus, primae in terris arae fuere.

Iuris optimi origo.

[21] Per ea quae memoravimus virtutis facinora, optimi, fortissimi, lege potentiae a natura meliore dictata, ius agrorum optimum seu fortissimum condidere. Quod postea, romana civitate constituta, ius civile a Romulo — in divos relato appellatoque Quirino — consecratum et «ius romanorum quiritium» dictum est16.

«Cluere» quid? — Quid «cluer»? — Qui «inclyti»? —
Unde «gloria»? — «Hercules» unde?

[22] Et ob eadem ipsa praeclara virtutis facinora, optimi, fortissimi, «cluere» dicti sunt, quae antiqua vox est et significait «ob armorum victoriam celebrati». Victoria enim priscis «cluer» dicta, et «incluti» sive «inclyti» proprie victoria clari [p. 459 modifica] appellati: unde coniicio «gloriam» latinis dictam, quae definitur «fama meritorum in genus humanum maxime pervagata». Cuius vocis origo videtur latinis cum graecis parva mutatione communis, ut quae latinis «cluer», graecis κλέος; unde «Hercules» dictus Ἥρας κλέος, «Aëris, sive Iunonis, gloria»17.

Unde Hercules plures? — Herculis romani nomina.

[23] Inde tot Hercules antiquitas habuit, ut quadraginta tres Varrò numeret. Quorum omnium antiquissimus habetur aegyptius. Et inter celebres sunt: phoenicius, unus tyrius, alter item tyrius, dictus asiaticus; Hercules lybicus; Hercules creticus; Hercules romanus, quem Sancum, vel Sangum, vel Sanctum, item Semonem Fidium dixere; Hercules germanus, quem et celticum plerique dixere; Hercules gallicus. Sed omnium celeberrimus Hercules thebanus, dictus Amphytrioniades, de quo graeci numerant duodecim aerumnas sive labores, et ferme omnes limone imperante, aëris dea: imperantibus auspiciis in divinae ab Iove originis experimentum.

Herculis mythologia — Quid Herculis hydra, Cadmi serpens,
Apollinis python? — Unde «ditio» dicta?

[24] Et Hercules caelum sustinet humeris: quod optimi, fortissimi, primarum gentium religiones fundarunt. Terras monstris lustrat purgatque: quia optimi, ut quas sibi legissent sedes obtinerent, cum feris pugnare easque extinguere debuere, quas vagi et errones nihil aliud opus habebant ad sui salutem quam fugere. Igne, non ferro, hydram extinxit: nempe ingentem terrae silvani, cui ὕδωρ, «aqua», recentis Diluvii humor, dederat nomen18; quae Herculis hydra in alia antiqui orbis parte ex eadem ratione fuit Cadmi serpens et Apollinis python19, et aquei serpentes «dracones» dicti. Ad Inferos [p. 460 modifica] descendit, uti et postea Theseus, dictus «Hercules alter»: uti frumentum satura terrae demissum est, Ceres Inferis abdita, et Dis inferus deus20; unde eos agros cultos terminis distinctos principio dictos putem «ditiones», quae postea «territoria» a iurisconsultis sunt appellata21. Cerbero catenas iniicit: hoc est caninam hominum impiorum impudentiam coercet. Et ab Inferis educit: hoc est a sepulchris arcet qui cadaverum carnibus et tabo non vescatur.

Asylorum origo.

[25] Idem tyrannorum extinctor: quod, hac victoriarum fama22, qua optimi cluebant, erectos infirmiores ad «inclytos» latinorum, ad graecorum «hercules», ab violentorum iniuriis, confugisse necesse est, qui, pro infirmiorum tutela, violentos, si obsisterent, occidebant. Et sic inclytorum ditiones asyla sunt profugis constituta, quorum primum Cadmus, quem diximus alibi primorum urbes condentium characterem, Thebis constituisse narratur. Quare, non ex «vetere condentium urbes consilio», ut Titus Livius ait, sed a miserorum misericordia, atque adeo ipsa natura humanitatem dictante, asyla sunt introducta23. Itaque inclyti civitates primi fundarunt: Hercules spartanam, cuius posteri, Heraclidae, rexerunt; Theseus, ut Plutarchus narrat, magnus Herculis imitator, atheniensem.

«Ara» unde? — Unde «urbs»? — Unde «hara»?
et «haruspicina»? et «arx»?

[26] Namque haec asyla principio «arae» dictae indidem, unde «arare», et «urbes» ab «urbo», aratri curvatura, unde est et «urbare», aratro definiret24. Itaque asyla fuere terrae quae a fortibus aratro erant designatae. Ex qua ipsa origine «hara», septum pecudum, unde postea «hara» pro «victima», [p. 461 modifica] atque inde postremo «haruspicina» appellata, atque indidem «ara» ipsa: non ab ἀρή, «votum», quod temere grammatici; sed qua nos dicimus ratione: quia in primis aris prima vota, prima ἀρατήματα, primi homines sacri caesi sunt.

Fines agrorum «arae».

[27] «Aras» autem primitus fines agrorum dictos docet Celebris, apud Sallustium25, historia de aris Philenorum, quae in cyrenaica regione fuere finis imperii carthaginiensium Aegyptum versus, in illa terrarum vastitatem a Philenis fratribus definitus. Hinc in geographia tot urbes ubique «Ara» vel «Arae» appellatae. Quin in Sacro Codice, notante Cellario26, «Aram» primum et universale vocabulum urbium ac regionum fuit. Etenim quo sono graecis ἀρή, «votum», latinis «hara», prima h aspirata, «septum», hebraeis ultima h aspirata, [testo ebraico], «arali», carpsit; unde [testo ebraico] «ari», «leo»; et [testo ebraico] «aram», nomen proprium viri, a quo «Aramia» Syria dicta et [testo ebraico] «aramaeus» syrus, et ab eadem origine [testo ebraico], «armon», arx, unde forsan «arma», quia arcent, et «armon», «palatium», «turris regia», forsan a septorum palis, a quibus palis forsan Pales, pastorum dea. Hinc «ad aram confugere» confugere ad asylum.

«Ara clementiae» atheniensium — Sex asyla hebraeorum —
Curia romana — Ara sociorum.

[28] Ex quibus omnibus celeberrima atheniensibus mansit «Ara miserorum sive infelicium» dicta, quam Herculis posteri constituisse a graecis traduntur: argumentum gentis praeter ceteras humanissimae, quo merito super alias nationes se extollebant, quod inter ipsos asylum omnibus miseris profugisque sanctum et inviolatum pateret: quo forsan exemplo omnia templa graecis vocantur «asyla». At apud hebraeos [p. 462 modifica] sex asyla constituta, sex urbes levitarum, qui populi hebraei optimates erant. Neque hunc maiorum gentium morem obliteravere romani, apud quos Curia, quae ex senatoribus sive optimatibus componebatur, «Ara sociorum» habebatur et a Cicerone 27 sic dicta, ad quam socii populi romani ab aliena vi et iniuriis, tanquam ad asylum, confugiebant; unde patres de repetundis perpetui quaestores fuere.

Prima humanitas fundavit respublicas —
Venetae reipublicae laus.

[29] Igitur vides non tam una ex arcanis regni artibus, quae ferme omnes sunt infirmiorum consilia, quam ex fortissimorum magnanimitate ius asylorum fundatum, et asylorum iure respublicas primas optimatium conditas esse, ut libro priore diximus28 et heic latius dicemus: nec regna ex dominandi aviditate, sed ex humanitate protegendi infirmos adversum vim primum in terris orta. Quem generosum maiorum gentium morem veneti patres, qui eos plurimum referunt, diligentissime custodiunt: nam miseros, qui vel ob magnas regum inimicitias ad ipsos confugiunt, sancte in fidem recipiunt et fortiter tuentur29.

Cur inclyti dicti «fortissimi»? «optimi»? — «Vir bonus»
pro «iudice» unde?

[30] Ita qui, inclyti, suas ad aras profugos in fidem recipiebant, ob hoc beneficium «fortissimi» appellati, ea significatione qua aliis utilissimi: quo sensu «fors fortuna» bona fortuna dicta, et hinc appellati «optimi», quod bonum sit quod alios beat. Unde «Deus Ontimus». qui prodest omnibus et semper prodest; et «bonus vir» romanis iudex, qui alienae utilitati stridere debet, non suae. Unde vocabulum ipsum docet fortitudinem veram ad tutelam, non ad perniciem, natam esse. [p. 463 modifica]

Ops dea quae? — Cur optimi dicti «patres»?

[31] Quoti autem infirmi fortissimorum-optimorum auxilium adversus violentorum iniurias implorabant, dixere «opem» a recto «ops», quae vox una est ex infantis linguae monosyllabis, quam latini, ut supra vidimus30, post «fas», graecis dictam «Themim», secundum fecere numen. Ex qua Ope, tempori lata, infirmi recepti hos fortissimos «optimos» appellavere: quia sua infirmorum capita tuerentur, appellavere «patres», appellatione a diis ad illos translata31. Qui mos romanis mansit, ut qui patriam servassent, ut Camillus in sago, Cicero in toga, «patres patriae» appellarentur: quam appellationem, ab Augusto traditam, sequentes sibi principes romani tanquam hereditario iure sumpsere, quod Augustus patriam, bellis civili bus occidentem, servarat. Et ad hanc vetustatem antiquitatis doctissimus poeta respexit, quum de Augusto cecinit:

... Ille mihi semper deus; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus32.

Ratio duum ordinum iure divisorum, ex quibus regna
heroica coaluere — Prima lex agraria in terris nata.

[32] Nam, ut legem33, quam optimi receptis imponerent, iisdem aequam probarent, dicebant se ex ea terra ortos esse, ac proinde sua esse auspicia, quia in caelo suo capta — unde quantum caeli solo imminet, tantum romano iure est in usu eius qui soli dominus est; estque illud: in solo cuique suo aedificare usque ad caelum licet; — item sua esse sacra, suam linguam, ac proinde scientiam sacrorum et legum suam, sua connubia, sua paterna imperia, suas gentes (atque haec omnia, quia in agros venerant alienos, quorum ipsi indigenae, ingenui, erant); et sic ipsos unos heros, ac proinde nobiles, esse: [p. 464 modifica] Quando igitur infirmi, salutis caussa, in haec omnia aliena venissent, aequum erat ut recepti agris adsignatis sibi ad sustentandam vitam, quam salvam cupierant, contenti essent.

«Assignationis» et «agri assignati» origo —
Origo «receptorum».

[33] Unde assignatio postea iurispatronatus praecipua in iure romano pars fuit, et in doctrina de limitibus unum e tribus agrorum generibus erat, qui «assignati» dicebantur. Et «recepti» fuerunt tanquam iuris maiorum gentium servi, sive servorum iure minorum gentium prima rudimenta.

Gentium religiones et respublicae falsa persuasione,
non mendacio, fundatae.

[34] Titus Livius haec partim, non omnino, tradit ex vero, cum neque illius semplicitatis neque fortitudinis sit ut «natam e terra sibi prolem ementirentur», quod vitium servile est. Rectius fortasse dicemus inclytos id verum credidisse, et diuturnitatem temporis, in ea linguae et scripturae stimma ignoratione, obliterasse illas primas terras a maioribus lectas esse; et ita, vel falsas, religiones, non mendacio, sed falsa persuasione in respublicas promanasse; neque, ut Livius ait34, «vetus urbes condentium consiiium» id fuisse.

Historia romana illustratur — Fundamentum totius rei romanae.

[35] Atque de hoc iure gentium intelligendi apud Livium 35 sunt patres, qui adversus Canuleium tribunum plebis, legis auctorem de connubio patrum et plebis, dicunt: confundi iura gentium (idest maiorum, quae romani patres sancte custodiebant); ea lege perturbari ius auspiciorum; eoque discrimine sublato, ferarum ritu (innuit exleges nefarios, quos diximus), promiscua connubia haberi, ut qui natus sit, ignoret cuius sit sanguinis. De bis inclytorum patribus accipiendus est Appius [p. 465 modifica] Claudius, decemviri nepos, contra Sextium et Licinium, perpetuos legis auctores de consulatu plebi communicando, inquiens patricios privatim auspicia habere, quae plebei ne in magistratu quidem habent: quos supra diximus patricios fuisse auspices maiores et auspicia publica habere, quare tribunatus plebis verus magistratus non erat, quia, cura non haberet auspicia, nullum habebat imperium, eiusque vis omnis, non in iubendo, sed in vetando stabat. Quae, a Livio ad patres a Romulo lectos, et multo magis a Iunio Bruto conscriptos, translata, tam densas romanae historiae tenebras offundunt, ut ex vero Publius Decius Mus, adversus Claudium pernegantem sacerdotia plebi communicari, cum stomacho dicat: «Semper ista audita sunt eadem: penes vos auspicia esse, vos solos gentem habere: en Romae unquam fando audistis, patricios primos esse factos, non de caelo demissos, sed qui patrem ciere possent»36, idest nihil ultra quam ingenuos, hoc est e matre libera natos. Atque haec est ratio cur alteri famae apud Suetonium37 non assentiar, et verius putem Appiani gentem cura Atta sub Romulo venisse Romam: nam, si, uti altera fama fert, post reges exactos venisset, neque haec Appius tam audacter diceret, et Mus Appio, ut minorum gentium patricio, id, quod gravissimum erat, exprobaret. Hoc graviter animadvertendum censeo, namque haec res erit praecipuum omnis romanae historiae, politiae et iuris civilis romanorum, tum sacri, tum profani, tum publici, tum privati, fundamentum.

«Cliens» unde?

[36] His, quas supra descripsimus, rationibus, tempore obscuro clientelae institutae, quas postea Romulus recepit (non, ut vulgo putarunt, instituit) et certis legibus distinxit ac patribus romanis attribuit. Et dictae sunt «clientelae», quasi «cluentelae», a verbo «cluere»; unde «clientes», [p. 466 modifica] quasi «cluentes», metonymicῶs, caussa sumpta pro effectu, non a «colendo», ut falso Connanus38 ac Raevardus39 putarunt.

Clientelarum ubique gentium celebritas —
Quid «applicatio» graecorum? — Hebraeorum famuli.

[37] Et ita aliis alibi legibus clientelae a maioribus gentibus fundatae sunt et terrarum orbis clientibus frequentatus40. Unde legis romanos scriptores clientum mentionem facere praecipue inter Germanos Gallosque, deinde inter hispanos, paenos, italos, graecos. Ut inter athenienses id ius erat: ut peregrini alicui opulento homini se applicarent in clientelam, ut Thais, apud Terentium. Et in sacra historia legis Abrahamum cum istiusmodi familia cum regibus iusta bella gessisse; cumque diserte non narret ex Dei mandato gessisse, recte conficitur hoc clientelarum iure gessisse: ut clientelas ex iure omnium ferme maiorum gentium fuisse, ambigi ultra non possit.

Clientelae in Latio ante Romulum.

[38] Itaque Romulum eas a iure maiorum gentium recepisse, monere debet ille Livii locus41, ubi narrat Potitios et Pinarios, quas, tanquam ex nostra doctrina, Livius momentose «inclytas nobilitate familias» appellat, sacra Herculis Romam importasse, et Attam Clausum, quem nos paullo ante demonstravimus sub Romulo Romam venisse, cum magna clientum manu venisse.

Clientelarum partes duae: obsequium et operae —
Clientela rudimentum iurispatronatus.

[39] Praecipuae enim et ferme communes clientelarum leges erant obsequium et operae, patri, fortissimo, optimo pro allata [p. 467 modifica] ope praestandae: ut, iure obsequii, inclytum, quo vellet, cliens sequeretur42; iure operarum, eas cliens inclyto quoque praestaret. Ad cuius iuris gentium maiorum imitationem, servitute et manumissione a minoribus gentibus introducta, leges civiles de obsequio et operis a liberto praestandis patrono ob libertatis acceptae beneficium introductae sunt, et assignatio quam supra diximus. Unde Ulpianus clientes libertis comparat43.

«Familia» proprie dicta — «Famuli» — «Paterfamilias» proprie dictus.

[40] Sub his legibus obsequii et operarum clientes recepti conflavere familias, significatione nativa et maxime propria, quae hanc famulorum multitudinem sub unius patrocinio significat, proprie item «famuli» accepta voce, qua «ministrum» significat. Dicti famuli forsan a fortissimorum «fama» quam diximus, quanquam mutata primae syllabae quantitate, ut a «cluer» appellati «clientes»44. Namque erant patribus colendorum agrorum ministri, qui, quia rem familiarem plurimam facerent, patrimonio «familiae» nomen dedere. Atque ab his familiis «patresfamilias» proprie appellati sunt; ad quod exemplum postea conceptum caput legis XII Tabularum De testamentis: «Uti paterfamilias super pecunia tutelaeve rei suae legassit, ita ius esto».

De origine feudorum — «Vas» quid et unde? — Βάς —
«Vass» — «Vassus» — «Vassallus» — «Wadium» — «Invadiare».

[41] Pro hoc obsequio, pro his operis quisque cliens inclyto promittebat ei, ubi vellet et quando vellet, se sistere. Et sic prima et monosyllaba vox orta «vas vadis», communis originis latinis, graecis germanisque. Graecis enim βάς idem significat ac latinis, nempe eum qui, in iudicium vocatus, vadere debet. Germanis autem «Vass», prima vassalli appellato fuit, unde «vassus» et «vassallus» et «wadium» (pignus) [p. 468 modifica] et «invadiare» (oppignorare). Nam eiusmodi clientelae quaedam maiorum gentium minuta feuda fuere.

Clientelarum et feudorura similitudines excussae —br>Militare servitium romanorum.

[42] Quare elegantes iuris feudalis scriptores recte et pro hac antiqua, quam natura ipsa linguae eos haec ignorantes docebat, origine, imprudentes, feuda «beneficia», seniores «patronos», vassallos «clientes», homagium «clientelam», fidelitatem «obsequium», militare servitium «operam militarem» dixere. Quam, edam republica diu libera, plebei patribus publice praestitere, ut de suo aere militarent: unde in iure feudorum sunt «miles» et «vassallus» synonyma.

Ut clientelae republica libera transformatae — «Comitatum» origo —
«Curiae», «curtes»— «Heroes», «viri», «barones».

[43] Deinde mansit sola obsequii obligatio, qua clientes Attam, Romani commigrantem, secuti sunt. Quae postea in republica libera in hunc morem conversa est: quo mane plebei togati ibant quisque suum salutatum patronum ea formula: «Ave, rex» (ita namque in antiqui regni heroici memoriam appellabant), eumque ducebant in forum, reducebantque domum: quibus, pro antiquo victu, patroni coenam dabant, pro qua postremo sportulas dividebant. Atque hi patronorum comites postea fuere «comites principum», et «comitatus» primi, latinae originis, tituli feudalium dignitatum fuere. Et «atria» patronorum barbaris fuere «curiae» seu «curtes» in re feudali, praetoria seu tribunalia seniorum. Et qui «optimi» priscis latinis gentibus, in re feudistica «meliores» dicti; et qui graecis «heroes», latinis «viri», barbarice «barones», viri fortes, potentes, optimates regnorum.

«Ager», «possessio» — «Alauda», «feuda» —
«Laudare auctorem» ex clientelis ortum — «Laudimia» — «Laudum».

[44] Sed ex hac earum maiorum gentium antiquitate, qua ager erat inclytorum, possessio clientum, in re feudistica [p. 469 modifica] passim «possessiones» pro «feudis» accipiuntur; et seniorum sunt alauda, quae «allodia» vulgo dicuntur, feuda sunt vassallorum (quae in re beneficiaria est summa rerum divisio), ex eadem fortasse origine qua inter romanos postea «laudare auctorem» fuit in iudicio vocare eum a quo reus dominii caussam haberet, quae una eius obligationis pars est, qua patroni clientes lite implicitos tueri in iudicio debebant. Ex eadem fortasse origine «laudare» latinis, unde Germanis, a «Los» sive «Lauds», provenere «laudo», «laudimia», «laudum»: nam «laudimia» est pecunia quam novus vassallus patrono pendit in dominii agnitionem; «laudum» vero arbitrium sive iudicium quo de feudo caussa definitur.

«Precariae», «census».

[45] Hinc cum feudis natae precariae et census, quos primos iuris gentium contractus de rebus soli putarim: illum de re aliena possidenda pro libitu domini, hunc sub onere certae rei vel pecuniae domino in annos pensitandae.

Non ex iure romano feuda,
sed ex antiquissimis feudis romanum ius natum.

[46] Igitur, non ex scintillis romani iuris feuda, ut hactenus cum Oldendorpio putatum est, sed ex his antiquissimis clientelis et feuda et ius quiritium romanorum duxisse originem, ut libro priore45 diximus, iam satis liquido constat46.

«Fis», «Feed», «feida», «diffidare», «fida».

[47] Uti clientes pro vita et victu patronis vades fiebant, ita vicissim patroni clientibus suam praestabant «fidem»: quam vocem puto monosyllabam in illa infantia natam, «fis», cuius obliqui sint et «fidei» et «fidis», quum significat «nervum», qui χορδή dicitur graecis. Et fortasse inde quoque «feudum» dictum sit a verbo «Feed»; unde postea «feida» significavit [p. 470 modifica] «capitalem inimicitiam», unde est «diffidare» et inde «bellum»47, nam «fida» quoque barbarice dicta mansit ius utendi aliena fruge, glande vel pabulo, sub certo precio constitutum.

Cur Hercules «deus Fidius» romanis.

[48] Ab hac fide forsan Herculem romani deum Fidium coluere et «per Herculem» fere semper iurare soliti.

Origo iuramentorum — «Sacramentum».

[49] Et per clientelarum occasionem prima eluxit iuramentorum religio, unde romanis «sacramentum» κατ' ἐξοχήν pro militari dictum mansit. Iurabant autem inclyti quemque suos non deserturum proditurumve esse clientes, quin eos docturum, iisque in eorum temporibus praesto fore. Hinc mansit gravioris sceleris apud romanos fallere clientem quam hospitem, ut Sabinus tradit.

Prima infamiae poena — Infamia perfidiae poena.

[50] Itaque eius qui clientem desereret proderetve poena erat infamia, nam cadebat illa virtutis fama qua eum cluere oportuerat. Quae poena divina est, non humana, ut alibi diximus48, cum sit commune humanae rationis iudicium quod scelerata facta condemnat. Quod solum poenae genus summos principes mansit, qui in subditos, ipsorum fidei commissos, libidine, avaritia, crudelitate grassantur, quam nullis potentiae viribus vitare possunt, quia quo gravius premunt, violentius erumpit. Atque ab hac vetustate romani primum patronos qui clientes fallunt, deinde tutores qui non ex fide pupillorum res administrant, postremo omnes quorum fidei res nostras mandamus et perfide in iis administrandis se gerunt, infamia notatos habuere. [p. 471 modifica]

Unde divisio hominum inter sapientes et vulgus.

[51] Per clientelarum occasiones coepere optimi feros homines deorum religiones docere, sive metuere et vereri deos; et sic poetae fuere vulgi philosophi, et heroes poetae fuere, quales Orpheus, Amphion, Linus. Quem morem recepere romani patricii, qui, patroni clientum, plebem docebant iura; et, prolato imperio, magnifice protulerunt, ut certae familiae universas provincias sub clientelis haberent, ut Marcelli Siciliani, Catones Hispaniam, tanquam ut provinciales romana iura docerent.

Rustica pecuaria prior [apud occidentales49. — Familia pecunia prior — «Ager», «possessio», «latifundium» — Cur orientales occidentalibus molliores?

[52] Eosdem in ruris artibus instituere: namque inter occidentales, qui falsis religionibus fundati sunt, rustica prior pecuaria fuit, unde fortes gentes provenere. Nam diu optimos in lucis latitare oportuit, ut supra diximus; deinde, auctis familiis, agros culturae subigere; tandem, gentibus conditis, qui agri arcifiniis limitibus, nempe monte, valle, flumine, primas gentes interiacebant, eo pecudes pastum misere; unde in iure «familia» pro «patrimonio» prior «pecunia» est. Quo pertinet aureus sane locus, ubi auctores De limitibus definiunt «agrum» esse manu captum, «possessionem» vero late patentem fundum, quod «latifundium» dixere, quem initio, non mancipatione, (unde «ius mancipi»), sed, ut quisque potuit, occupavit ac tenuit. Atque indidem orientales molliores, quia, vera religione, vel in falsas degenerante, pecuariam principio exercuere, deinde rusticam.

Apud gentes nuptiae matrimonio priores —
«Patres», «genitores», «parentes» quid differant?

[53] Deinde optimi suo exemplo clientes docuere singulas habere uxores, et ita continentiam colere et pudicitiam. Unde [p. 472 modifica] clientes, animo coniugali et uxorum custodia, matrimonium, quod «naturale» dicunt, celebrare coeperunt: ex quibus matrimoniis uno vocabulo et pater et mater dicti. Optimi namque appellabantur «patres», eorum uxores «matres»: clientes vero, quia natura tantum tales erant, ab ipsa natura «genitores», qua sola certi sunt, et a matribus, quae natura certo pariunt, «parentes» vocati. Itaque matrimonium inter plebeios erat «maris et mulieris individua vitae consuetudo»50; nuptiae inter optimos erant «viri et foeminae omnis divini et humani iuris communicatio»51. Quae definitiones, re ipsa aliae, pro eadem a iurisconsultis romanis habitae sunt: nisi sint a Triboniano confusae, quia iam plebi communicata erant omnia patrum iura.

Patres docuere vulgus religiones.

[54] Denique, ut optimi, ex omnipotentis Numinis persuasione, se submisere diis et divino regimini, ita plebei, ex lege potentiae, quam a meliori natura dictatam diximus, se fortiorum imperio submitterent. Et ita auctoritatem, quam sub theocratia habebant in solos filios, protulere in clientes, eosque, hactenus exleges, inchoavere ad civilia imperia, mox futura, ferenda.

Prima poenarum «coercitio» — «Nervus» pro «carcere» —
«Fides» pro «nervo», pro «potestate et imperio».

[55] Nam ex ea auctoritate — prima poenarum quae corpori infligerentur — orta est «coercitio», qua patres vinculis eos coercebant, qui sibi obsequium aut operas detrectassent. Et primum vinculorum in ea ruditate nervus fuit, ex qua antiquitate Terentius dixit:

In nervum potius ibit52

pro «carcer», et alibi:

Vereor ne istaec53 fortitudo in nervum erumpat,

[p. 473 modifica] ubi argutatur de nervo arcus pertenti et nervo carcere. Et nervus principio dicta «fis», unde mansit «fis fidis», quae Graecis κορδή, et ad significandam «fidem» genus inflexionis mutavit. Unde «fide obligari» obligari nexu, «solvere fidem» solvere nexum; et «fides» pro «imperio» accepta in illis locutionibus «implorare fidem» (implorare potestatem, vim alienam), in «fidem recipere» (recipere in potestatem, recipere sub imperium).

Ius nexi fons omnis publici privatique iuris romani.

[56] Ex quo maiorum gentium iure patresfamilias famulos detrectantes agriculturam nexos habebant; unde «nexus-us» Plauto dicitur «nervus» in Poenulo54. Quod ius postea, a patribus in debitores exercitum, Romae et Athenis turbarum perpetua materies fuit. Quare caput De nexis Maioragius recte putabat, ut diximus priore libro55, non ex Solonis legibus in XII Tabulas translatum, quod ante eam legem Romae, ex Livio, id ius nexorum esset: dicti autem rationem ignoravit, quod ex hoc maiorum gentium iure is mos abiit in XII Tabularum legem.

Honor divinus humano prior — Magistratus initium —
Optimi medii inter deos et homines.

[57] Atque hac ratione patres sibi adrogare coeperunt honores, qui hactenus deorum proprii fuerant, quod soli dii habuissent hactenus imperia; et extitere primula magistratuum initia, qui proinde «honores» appellantur, et proprie, ut Aristoteles notat, de diis dicuntur. Idque egerunt patres, quod se diis ortos ac diversi a vulgo generis esse putarent: quare «viri» sunt appellati, qui idem latinis sonant ac graecis ἥρωες, ab eadem Ἥρα, Iunone, aëris dea, ab auspiciis, quod ex auspiciis, quibus divina inclyti celebrabant connubia, nati [p. 474 modifica] maiorum moribus romanorum politiam, qui sacerdotes, magistrati, maritos (iure et cum imperio in uxores) et iudices appellavere «.viros».

«Arx» unde dicta? et «arcere». — «Territorium» unde?
unde «terra»?

[58] Ad hoc, quod narravimus, instar — quod principio arae cuiusque ius fuerat, ne quis profugum56 intra aram receptum laederet, — totus ager aratro designatus «arx» diceretur, et agri finis «ara»: unde «arcere» postea derivatum, ea significatione qua «territorium» dictum, quod postea, ad possessiones quoque prolatum, definitur «universitas agrorum intra fines cuiusque civitatis»57. In cuius verbi enarranda origine omnes, praeter Varronem, falluntur, neque ipse Varro omnia ex vero dicit. Scribit enim58 «territorium» dictum quod magistratus intra eius fines «terrendi ius», nempe imperium, habet, et «terrere» quidem «submovere» interpretatur. Sed fallitur, dum «submovere» putat quod lictor submoveat turbam ut magistratui via cedat: cum «terrere» sit ab eo, quod inclyti terrerent violentos, qui profugos intra aras receptos persequerentur. Ex qua eadem origine ipsas «terras» appellatas esse, paullo inferius dicemus.

Quae inclytorum gloria? — Postliminii origo.

[59] Atque ea ratione inclyti gloria ceteris praestabant, qui quam latissimas haberent aras, suaque longe lateque paterent asyla, ut svevos narrat Tacitus in eo gloriam collocasse: ingentibus terrarum spatiis submotos habere hostes.

Atque huius maiorum gentium iuris propago est postliminium, iure minorum gentium introductum, quo ab hostibus capti, post suae civitatis fines regressi, priorem libertatem recipiunt; [p. 475 modifica] essent. Quod dat coniiciendum constantem super gentium et vero, nisi quis intra arces imperii, quae hostem arceant, se receperit, is iure gentium postliminio receptus non habetur59.

Duo rerumpublicarum ordines inchoati —
Respublicae ex pietate et virtute ortae.

[60] Ita, clientelis fundatis, extitere duum ordinum, quibus omnes stant respublicae, rudimenta, inclyti et clientes: illi sacri, hi profani; illi fortes, hi infirmi; illi sapientes, hi vulgus; ac proinde illi digni, qui heri essent, hi famuli. Unde ordinibus omnino duobus omnis respublica constat: altero qui imperat; qui paret, altero. Et respublicae omnes pietati, religioni, virtuti suas primas debent origines; namque ex optimis et plebibus primum coaluere, ut inferius dicemus, qui, rebus publicis sedatis «patres» et «plebes», motis vero «optimates» et «turbatores» dicuntur.

«Viri» et «homines», «foeminae» et «mulieres».

[61] Et prima illa generis humani divisio introducta, ut alii «viri», alii «homines» essent, et «viri» essent qui graecorum «heroes»: unde romanis mansere «vir» vocabulum dignitatis, «homo» naturae; uti «foemina» vocabulum laudis, «mulier» contemptus.

Optimi, heroes inchoati philosophorum, iuris heroici fundatores.

[62] Et optimi tertii ab homine integro heroes fuere, heroes, inquam, pudoris, continentiae, iustitiae, fortitudinis, sapientiae, humanitatis, quas omnes virtutes colebant ipsa pietate: quales postea philosophi suos heroas fingere rationibus studuere. Quare libro superiore60 dicebamus, si «ius maiorum gentium» graece vertere quis vellet, ei δίκαιον ἡρωϊκόν quam proprie tam eleganter dicendum esset. [p. 476 modifica]

Conclusio huius capitis.

[63] Et tandem, rebus ipsis dictantibus61, nullo mendacio, nullo consilio, nulla arte, sed solo pudore propudiosae veneris et turpis victus, et falsa persuasione caelum deum esse et per auspicia hominibus imperare, patres sua auspicia, suos agros, suos focos, suas aras, suum ignem, suam aquam, suum far suamque adoream, suum fas, seu linguam putarunt suam. Atque ita iure sacro auspiciorum ius publicum connubiorum, imperiorum, bellorum, sacerdotiorum, et privatum patriae potestatis, adgnationum, gentilitatum, ac proinde successionum, testamentorum, tutelarum et nexorum, religione conspersum et commixtum, natum est, ut religione omnis respublica, republica omnes res privatae religionis glutino cohaererent: ut, religione sublata, omne ius sacrum publicum privatumque corruere necesse sit.

Hercules clientelarum character — Pancratium iuris nexi significatio.

[64] Clientelarum characterem poetae fecere Herculem, et eundem ludorum olympicorum institutorem, quorum primus erat pancratium, maxime spectanduim ea arte qua pancratiastae se humi implicabant explicabantque; qua arte Hercules vicit Antaeum, quem, cum vincere humi non posset, sublimem raptum interfecit. Hunc ludum dixere «nexum»62, quo indito vocabulo nullum magis appositum inveniri potuit ad clientes terrae nexos significandos.

Ludi olympici quid notarunt?

[65] Ludi autem ab Olympo dicti, namque caeli observatione coepere auspiciorum religiones: unde Hercules putatus caelum humeris sustinere, uti Olympus et Atlas; et Atlas magnus caeli observator; et Atlas et Olympus altissimi montes, ad quorum fontes primi pudici adhaesere. [p. 477 modifica]

Cur a ludis olympicis incipit graeca historia?

[66J A ludis olympicis graecis coepit historia, quia ab auspiciis coepit humanitas; et celebris postea graecis epocha olympiades fuere, quia a clientelis insigniores res humanae extitere: quarum monumento in Circo olympico ara statuta.

Hercules gallicus clientelarum character.

[67] Sed, rudiores quam graeci, Galli clientelarum fecere Herculem characterem, ut libro superiore innuimus, qui catenulis ore emissis ingentem hominum turbam, auribus catenatam, sequentem quo vellet, duceret: quem hactenus characterem eloquentiae somniarunt, de temporibus quibus genus humanum infans nondum loqui, nedum eloqui, satis noverat.

Arae maximae historia quid notet?

[68] Huius igitur tum celebratissimae rei gnarus, Romulus sedulus curavit in primis aram dicare Herculi, eamque «maximam» appellavit63: quod eruditi, harum, quas nunc scribimus, originum nec opinantes, in Livio, tanquam exiguas res de Romulo memoraret, reprehendunt.

[69] Has duas, quas narravimus, theocratiarum epochas latinis aborigines et Evander64 excurrunt65.

Aborigenes qui et unde dicti?

[70] Aborigines, ut Dionysius tradit, auctores conditoresque gentis romanae, Italiae indigenae, ita dicti, quasi ἀβεῤῥίγεναι, ab «erronibus»: quod etymon Virgilius, antiquitatis doctissimus, probat, cum «indocile et dispersum genus» appellat66, quae cum nostra de exlegibus erronibus historia congruit. [p. 478 modifica]

Evandri mythologia.

[71] Evander autem pelasgicae Arcadiae rex est somnium philologorum. Ex communibus proprietatibus «arcas», quia arcades glande vesci soliti erant et pastionibus dediti; nam diximus post rusticam inter occidentales pecuariam natam esse; unde Pana, pastorum deum, propria religione colebant et a pueris musicam docti — unde Virgilio67:

... soli cantare periti
Arcades,

— quia primi homines rudi quodam rhytmo loqui coepere. Carmentae quidem filius Evander, quia inclyti carminibus leges dabant. Ut Mercurius, lyrae inventor: non ob illud philologorum somnium, eloquentiam; sed quia inclyti fuere primae agrariae legis latores, qua famulis parendi mercedem dedere victum. Literas invenit: quia poetae heroes characteres heroicos invenerunt. Pulsis aboriginibus, tenuit illorum loca, ubi postea Roma condita est: quia inclyti erronibus romanum territorium asylorum ope purgarunt.

Ab «arx», «arcas» et «arceo».

[72] Quidni igitur, ut «arcades» graecis, quia antiqui hominum dicti, «arcades» dicti latinis sunt ab «arx», monosyllabo infantis linguae, unde et «arcas» et «arceo»? Cum qua nostra origine congruit historia quam de Evandro tradit Virgilius, a quo fertur

... Romanae conditor arcis68,

ubi is innuit Pallanteum69, nos verius accipimus antiquas aras, quibus postea arx romana successit, ut superius diximus.

Note

  1. Andria, II, 6, 13-4 [Ed.].
  2. IX, 101 [Ed.].
  3. Cfr., nella presente ed. delle Opere vicinane, vol. V, p. 156, n. 1 [Ed.].
  4. «Hastas pro centum», saltato, nel testo, dal tipografo, fu aggiunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  5. De lingua latina, V, 6 [Ed.].
  6. Cap. CL.
  7. In Attica.
  8. Cfr. Notae, 79 [Ed.].
  9. Ulpianus, in Institutionibus [fragm. libri I, apud Boetius, Ad «Topicam» Ciceronis, II] et in fragmentis [Regularum, tit. IX].
  10. Dionysius, lib. II, [25].
  11. Cfr. Notae, 80 [Ed.].
  12. Testo: «haereut», emendato nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  13. Cosí, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, emendato «diurnis» [Ed.].
  14. Dig., I, 8 (De divisione rerum et qualitate), 8 («Sanctum est»), [§ 2].
  15. Ad Dig., XLVIII, 9 (De lege Pompeia de parricidiis), 9.
  16. Libro priore, capp. XCV, CIV, CXXVIII.
  17. Cfr. Notae, 81 [Ed.].
  18. Cfr. Notae, 82 [Ed.].
  19. Cfr. Notae, 83 [Ed.].
  20. Cfr. Notae, 84 [Ed.].
  21. Cfr. Notae, 85 [Ed.].
  22. Cfr. Notae, 86 [Ed.].
  23. Cfr. Notae, 87 [Ed.].
  24. Dig., L, 16 (De verborum significatione), 239, § 6 («Urbs»).
  25. De bello iugurthino [79, e cfr. 19].
  26. In Geographia antiqua, lib. III, cap. 12 [Notitiae orbis antiqui tomus alter, Lipsiae, 1706, p. 459].
  27. In Verrem, II, 5, 48 [Ed.].
  28. Cap. CIV [Ed.].
  29. Cfr. Notae, 88 [Ed.].
  30. Hoc libro, part. II, cap. 20, § 10 [Ed.].
  31. Cfr. Disseriationes, IX [Ed.].
  32. Virg., Eclog., I, 6-7 [Ed.].
  33. Quam libro priore, cap. CXXVII, «primam agrariam» diximus.
  34. I. 8 [Ed.].
  35. IV, 2 [Ed.].
  36. Liv., X, S [Ed.].
  37. In Tiberio, [2].
  38. [Commentaria iuris civilis, Parisiis, 153S], lib. II, cap. 7, n. 1.
  39. In Dig., L, 17 (De regulis iuris), 12 («In testamentis»).
  40. Cfr. Notae, 89 [Ed.].
  41. I, 17 [Ed.].
  42. Cfr. Notae, 90 [Ed.].
  43. Dig., IX, 3 (De his qui effuderint vel deiecerint), 5 («Si vero»), § 1.
  44. Tutto questo periodo è una postilla marginale non rifusa nelle Notae [Ed.].
  45. Cap. CXXIX.
  46. Cfr. Notae, 91 [Ed.].
  47. Cfr. Notae, 92 [Ed.].
  48. Hoc libro, part. II, cap. 3, § 7 [Ed.].
  49. Cfr. cap. XX, § 56 [Ed.].
  50. Dig., XXIII, 2 (De ritu nuptiarum), 1.
  51. Ibidem.
  52. Phormio, IV, 4, 15 [Ed.].
  53. Testo: «Vide, ne ista». Ma cfr. Phormio, II, 2, 10 [Ed.].
  54. V, 4. 99 [Ed.].
  55. Cap. CIV, § «Idque est» [23].
  56. Testo: «profugus». Ma cfr. poco piú sotto: «profugos intra oras receptos» [Ed.].
  57. Dig., L, 16 (De verborum significatone), 239,; 8.
  58. Chi scrive ciò non è Varrone, che, nel De lingua latina, IV’, 4, dice altra cosa; bensí il giureconsulto Pomponio nel citato frammento del Digesto [Ed.].
  59. Grotius, De iure belli et pacis, libro III, cap. De postliminio.
  60. Cap. CIV [§ 12].
  61. Ut dicit Pomponius, in Dig., I, 2 (De origine iuris), 2. § 11 («Novissime»).
  62. Solinus et, ad eum, Claudius Salmasius.
  63. Cfr. Notae, 93 [Ed.].
  64. Cfr. Notae, 94 [Ed.].
  65. Cfr. Dissertationes, X [Ed.].
  66. Aeneid., VIII [311].
  67. Eclogae, X, 32 [Ed.].
  68. Aeneid., VIII. 313 [Ed.].
  69. Ibidem, 341 [Ed.].